170

Quoniam. enim AD multiplex est ipsius AG, erit AC pars ipsi^{9}
AD
. ac propterea ipsam AD metictur. rursus quoniam AB,
hoc
est AC vnà cum CB sextupla est ipsius BC, erit diuidendo
AC
ipsius CB quintupla. vndè CB ipsam AC, ac propterea etiam
ipsam
AB metietur. Vta utem AC ad AD, ita fiat

CB ad aliam magnitudinem G; eritvti 〈que〉; CB ipsius
G pars tertia, cùm sit AC ipsius AD pars quo〈que〉
tertia
. Ita〈que〉 quoniam CB ad G est, vt AC ad AD,
erit perm utando CB ad CA, vt G ad AD. BC verò
ipsam
CA metitur, eiusquè est pars quinta; ergo
Gipsam quo〈que〉 AD metietur, eritquè ipsius pars
quinta
. Quoniam autem BC ipsam BA metitur,
eademquè
BC ipsam quo〈que〉 G metitur, erit BC
ipsarum
AB G communis mensura. quia verò AB
sextupla est ipsius CB, G verò est eiusdem CB tri­
pla
, erit AB ad G, ut sextupla ad triplam. hoc est
se
habebunt in dupla proportione. quapropter
AB
dupla est ipsius G; ac per conse〈que〉ns Gipsam
AB
metitur. Quoniam igitur G totam AD metitur, &
ablatam
AB quo〈que〉 metitur; metietur G reliquam BD. G
igitur
ipsarum AB BD communis existit mensura. & quoniam
AB
dupla est ipsius G, tota verò AD eiusdem G quintupla
existit
, erit reliqua BD tripla ipsius G. Ex quibussequitur
DB ad BA ita se habere, vt tripla ad duplam. Quare DB
ipsius
BA sesquialtera existit. quod ostendere oportebat.

16,quinti.

PROPOSITIO. VIII.

Omnis portionis recta linea, rectanguliquè co
ni
sectione contentæ centrum grauitatis diame­
trum
portionis ita diuidit, vt pars ipsius ad verti­
cem
portionis reliquæ ad basim sit sesquialtera.