12
sphæram aliquam, putà ligneam, vel alterius (similaris tamen)
naturæ
intuenti; siquidem eius medium erit centrum magni­
tudinis
, & centrum figuræ; idemquè punctum erit ipsius cen­
trum
grauitatis; circa quod vndi〈que〉 partes æ〈que〉ponderant.
& quoniam hæc sphæra non est in centro mundi; propterea
tria
tantùm centra simul conuenient. si verò sphęra non simi­
laris, sed dissimilaris fuerit, veluti altera ipsius meditate plum­
bea
, altera verò medietate lignea existente, tunc eius medium
erit
quippe centrum magnitudinis, & figurę, grauitatis verò
centrum
nequaquam. Nam partes vndi〈que〉 circa medium æ­
〈que〉ponderare non possent; sed grauitatis centrum ad grauio­
rem
partem, nimirum plumbeam declinabit. & hoc modo
duo
tantùm centra inter se conuenient. vt etiam (modo ta­
men
diuerso) accidit ellipsi; cuius centrum est centrum figu­
, siquidem per ipsum transeunt diametri; idemquè punctum
est ipsius centrum grauitatis. quod cùm non sit propriè me­
dium
figuræ, non erit quo〈que〉 centrum magnitudinis. medium
enim
figuræ propriè circulo, ac sphæræ tantùm competit.
Quare
duo centra hoc quo〈que〉 modo simul tantùm conue­
nient
. In figura paraboles recta linea terminatę centrum gra
uitatis intra figuram reperitur, quippè quod ne〈que〉 centrum
figuræ
, ne〈que〉 centrum magnitudinis esse potest. etenim in
hac
figura non potest dari medium, vnde ne〈que〉 centrum ma
gnitudinis
dabitur, & quoniam in parabole diametri sunt in
terse ęquidistantes, vt ex primo libro conicorum Apollonij
Pergei constat; ne〈que〉 etiam centrum figuræ dabitur. sic igi­
tur
centra nullo modo conuenient.

lib. de cælo

lib. de iis
quę
uehun
tur
in aqua

16 Federi­
ci comm. de
centro
gra
uitatis
soli
dorum
.

4. Fed. com
man
. de cen
tro
graui­
tatis
solido
rum
.

in secundo
libro
huius

Nouisse quo〈que〉 oportet centrum grauitatis communius
esse
, in pluribusquè reperiri, quàm centra magnitudinis, & fi­
guræ
: centrum verò figuræ communius esse centro magnitu­
dinis
. Nam quodlibet corpus, & quęlibet figura necesse est, vt habeat
centrum grauitatis intrinsecùs, vel extrinsecùs. intrinsecùs vt
centrum grauitatis alicuius corporis regularis, quod est in medio
figuræ
, vel alicuius figuræ vt A; cuius centrum grauitatis sit
in
ambitu figuræ, vt in puncto B; extrinsecùs verò vt figura
C, cuius centrum grauitatis extrinsecus sit, vt in D; quod
est
intelligendum, si graue C in centrum mundi tenderet,