153
ritur centrum graurtatis. Quòd si figurę nullam conuenien­
tiam
, nullamquè similitudinem inter se habuerint; ut in qua
drilateris, pentagonis, & reliquis figuris, quæ inter se ne〈que〉
latera
ne〈que〉 angulos ęquales habeant; & propterea nullam in­
terse conuenientiam, & similitudinem habere possunt; im­
possibile
quidem esset in ipsis determinare situm centri grauita
tis; ita vt omnibus quadrilateris, ac omnibus pentagonis quo
modo
cun〈que〉 factis, & ita cęteris figuris deseruire possit. Cum
exempli
gratia in pentagonis modò in vno, modò in alio si­
tu
centrum reperiatur; prout sunt diuersę figuræ. Possumus
quidem
in vnaqua〈que〉 figura reperire punctum positione,
quod
sit quidem centrum grauitatis illius determinatæ figu­
ręt. vt in fine primilibri ostendimus. esset tamen impossibile
in
omnibus proprium certum, ac determinatum situm repe­
rire;
vt scilicet sit in tali linea, taliquè modo diuisa, vtomnib^{9}
pentagonis
, & hexagonis, cæterisquè huiusmodi deseruire
possit
. vt determinatur in triangulis, & vt determinari potest
in
quadrilateris; quæ vel sint parallelogramma, vel duo saltem
latera
sint æquidistantia. cùm in his conuenientia, quàm
triangulis
accidere ostendimus, reperiatur; quandoquidem
sunt
triangulorum portiones. similiter in parallelogrammis fa
cilè erit ostendere aliquam inter se similitudinem existere. pen­
tagona
verò hexagona, & cæteræ figuræ, quæ angulos æqua­
les
, & æqualia latera habent; iam constat similia esse inter se.
præterea
circuliomnes sunt similes. Ellipses quo〈que〉 inter se
aliquam
habent similitudinem, in quibus describitur figura,
planè
inscripta. vt perspicuum est in libro Federici Comman
dini de centro grauitatis solidorum. ac propterea in his, & in
alijs
, quibus inter se aliqua simililudo reperiri potest, centrum
quo〈que〉 grauitatis determinari poterit.

ex 2.sexti
ex
lèmate
im secundam d
monstratio­
ne
. pri­
mi
huius.

17. quinti.
coro. 19.
quinti.

22. quinti.

LEMMA.

Sint quatuor magnitudines ABCD. sitquè A maior B;
&C maior D. Dico A ad D maiorem habere proportio­
nem
, quàm habet B ad C.