10
alteri pręponderet. ex quibus colligi potest, si graue quidpiam
in
centro mundi collo catum fuerit, oportere centrum graui
tatis
illius in centro mundi constitutum esse: siquidem vt
graue
illud tunc quiescat, partes vndi〈que〉 ipsum ambientes ę­
qualium
momentorum existere, at〈que〉 manere oporteat.
Quare
dum asseritur, graue quod cum〈que〉 naturali propen­
sione
sedem in mundi centro appetere, nil aliud significa­
tur, quàm quòd eiusmodi graue proprium centrum grauitatis
cum
centro vniuersi coaptare expetit, vt optimè quiescere va­
leat
. Ex quo sequitur motum deorsum alicuius grauis fieri
per
rectam lineam, quæ centrum grauitatis ipsius grauis, cen
trumquè
mundi connectit. quandoquidem grauia deorsum
rectà
feruntur. Vnde manifestum est, Grauia secundum gra
uitatis
centrum deorsum tendere. quod nos in nostro Mecha
nicorum
libro supposuimus.

in fine pri­
mi
huius.

Ex ijs omnibus, quæ hactenus de centro grauitatis dicta
sunt
, perspicuum est, vnumquod〈que〉 graue in eius centro
grauitatis
propriè grauitare, veluti nomen ipsum centri gra­
uitatis
idipsum manifestè præseferre videtur. ita vt tota vis,
grauitasquè
ponderis in ipso grauitatis centro coaceruata, col
lectaquè
esse, ac tanquam in ipsum vndiquè fluere videatur.
Nam
ob grauitatem pondus in centrum vniuersi naturaliter per
uenire
cupit; centrum verò graui tatis (exdictis) est id, quod
propriè
in centrum mundi tendit. in centro igitur grauitatis
pondus
propriè grauitat. Præterea quando aliquod pondus
ab
aliqua potentia in centro grauitatis sustinetur; tunc pon­
dus
statim manet, totaquè ipsius ponderis grauitas sensu per­
cipitur
. quod etiam contingit, si susteneatur pondus in ali­
quo
puncto, à quo per centrum grauitatis ducta recta linea
in
centrum mundi tendat. hoc nam〈que〉 modo idem est, ac
si pondus in eius centro grauitatis propriè sustineretur. Quod
quidem
non contingit, si sustineatur pondus in alio pun­
cto
. ne〈que〉 enim pondus manet, quin potiùs antequam ipsius
grauitas
percipi possit, vertitur vti〈que〉 pondus, donec simi
liter
à suspensionis puncto ad centrum grauitatis ducta re­
cta
linea in vniuersi centrum recto tramite feratur.
quæ
quidem ex prima nostrorum Mechanicorum pro-