8
mus diligentiam, quod quamuis ea, quæ nostra, sunt, verbis
sint
Archimedis inserta; siquis tamen verba tantùm Archi­
medis legere maluerit, rectè id assequi poterit; siquidem ne
verbum
quidem Archimedis omisimus: quinnimo ea ita di­
sposuimus, vt suum prorsus retineant sensum, possintquè con
tinuatè
legi; ac si nihil inter ipsa insertum fuerit. quod qui­
dem
studiosis non inutile fore iudicauimus; qui abs〈que〉 no­
stris
additionibus Archimedem tantùm habebunt; cum nostris
verò
additionibus Archimedis demonstrationes continua­
tas
, & explicatas habebunt. Huberionis autem doctrinæ gra
tia
permulta adiunximus scholia, in quibus passim ordinem,
Authorisquè artificium patefecimus; nec non multa lemma
ta
ad Archimedis demonstrationes necessaria demonstraui­
mus
; aliaquè nonnulla ad explicationem, subiectamquè ma
teriam
valde vtilia adiecimus. Vt etiam Archimedis dicta
magis
elucescant, antequam ad explicationem verborum
ipsius
accedamus, nonnulla prius declarare oportunum no­
bis
visum est ad ea, quæ in his libris Archimedis supponit
tanquam
cognita. Deinde considerandus proponitur scopus,
at〈que〉 intentio Archimedis; diuisio item librorum; huius­
modiquè alia, quæ summam afferent facilitatem ad intel
ligendam
: mentem Archimedis.

in princip.
〈que〉st. Me­
chan.

Claudianus

declaratio
huius
para
phrasis
.

Cùm itaquè supponat, nos exquisitam habere notitiam
centri
grauitatis; illius definitionem afferre libuit: pro cuius
tamen
faciliori notitia illud quo〈que〉 in primis admonen­
dum duximus; nimirum quatuor reperiri centra. Centrum ui­
delicet
vniuersi, centrum magnitudinis, centrum figuræ, &
centrum
grauitatis, quod quidem grauitatis centrum rectè
definitur
à Pappo Alexandrino in octauo libro mathemati­
carum
collectio num hoc pacto.

DEFINITIO CENTRI GRAVITATIS

Centrum grauitatis vniuscuius〈que〉 corporis est punctum
quoddam
intra positum, à quo si graue appensum mente
conçipiatur, dum fertur, quiescit & serua eam, quam in
principio
habebat positionem, neque in ipsa latione circum-