124
rectanguli, quàm obtusianguli abscindit. dum modo non sit
ad
axem erecta. nullaquè alia de causa sectiones omnes
dem
acutianguli coni sectionis nomen obtiuerunt; nisi quia
priùs
hæc sectio à cono acutiangulo nomen accepit, quando­
quidem
in ipso fortasse primùm cognita fuit, quaàm in alijs.
Ex
dictis ita〈que〉 manifestum est, sententiam Heraclij veram
esse
posse, & rationi valdè consentaneam; Archimedem scili
cet elementa conica scripsisse; Apollonium què, cùm ea ab Ar
chimede nondum edita inuenisset, sicut propria sua edidisse.
Omitto
interim multa ab Archimede in eius libris supponi,
quæ
non nisi in conicis esse dcbebant, quæ quidem habentur
solùm
in conicis Apolloni. Negandum tamen non est, vt
Eutocius quo〈que〉 affirmat, ipsum Apollonium multa auxisse,
multaquè
ad conica spectantia adinuenisse. vt ipsemet Apol­
lonius in epistola ad Eudemum fatetur. cùm tamen non sit
semperfacilè inuentis addere. Sed de his hactenus. sat sit au­
tem
nouisse, Archimedem, quando in hoclibro nominat por
tionem recta linea, rectanguliquè coni sectione contentam,
eam
significare fectionem, quæ parabole nuncupatur.