117

GVIDIVBALDI
E
MARCHIONIBVS
MONTIS
.

In Secundum Archimedis æ〈que〉ponderan­
tium Librum.

PRÆFATIO.

Secundus Archimedisliber, vtinitio primi
libri
præfati sumus, subtilissima theo­
remata
speculatur. Vultenim Archimedes
inuestigare
centrum grauitatis plani coni­
cæsectionis, quæ parabole passim vocatur.
quamuis
Archimedes alio nomine, ac po­
tiùs
descriptione quadam sectionem hanc nun­
cuparit
: veluti portio recta linea rectanguli〈que〉; conisectione com tem
ta. Refert enim Eutocius Ascalonita in principio sui commen­
tarij
in libros conicorum Apollonij Pergęi, ex sententia Ge­
mini
(cui Pappus etiam ex Aristęi sententia assentire videtur)
quòd
qui ante Apollonium fuerunt, perfectam, & absolutam
conorum
cognitionem

non
habuerunt; inter
quos
resposuit Archime
de
. Nam inquit conum desi
nientes, ipsum per rectam
guli trianguli circumuo­
lutionem manente vno
eorum
, quæ circa rectum
angulum sunt, latere consi­
derarunt
. vt habetur in
definitionibus
Euclidis
vndecimi
libri elem en­
torum. vt Conus ABC fit
ex
circumuoluto triangulo rectangulo ADC. conus verò EBC
ex
triangulo EDC, & conus FBC ex rectangulo triangulo