115

1. sexti.

Adhuc (veluti initio quo〈que〉 diximus) si fuerit prisma, vt
AB
, cuius altera basis sit AC. tale verò sit prisma, vt pl mum
AC
planis CH CK &c. sit erectum. sit autem ipsius basis
AC
centrum grauitatis E. Dico si prima suspendatur ex pu­

cto E, basim AC horizonti æquidistantem permanere. vt co
gnoscamusea, quæ his libris pertractantur, ad praxim posse
reduci
. & ne aliquid abs〈que〉 demonstratione confirmatum re
linquamus
. hoc quo〈que〉 ostendemus. hoc pacto.

Primùm quidem exijs, quæ demonstrata sunt, rectilineæ
figuræ
AC centrum granitatis inueniatur E. eodemquè mo
do
figuræ BD centrum grauitatis sit F. Iungaturquè EF,
quæ
bifariam diuidatur in G. Iam patet punctum G cen­
trum
esse grauitatis prismatis AB, ex octaua propositione Fe­
derici Commandini de centro grauitatis solidorum, & ex corol
lario
quintæ propositionis eiusdem libri, lineam EF late­
ribus
AD CB ęquidistantem esse. quoniam autem plana CH
CK ad rectos suntangulos plano AC, erit CB eorum commu
nissectio eidem plano AC perpendicularis. acpropterea EF
ipsi
CB æquidistans plano AC perpendicularis existit.