Spatia motus accelerati ex quiete et spatia motuum aequabilium ad motus acceleratos consequentia, et temporibus iisdem confecta, eandem inter se retinent rationem: sunt enim haec spatia dupla illorum. Tempora vero et gradus velocitatum acquisitarum eandem inter se habent rationem: haec tamen ratio subdupla est rationis spatiorum dictorum.

Spatia motus accelerati 'ab', 'ac' et motuum aequabilium consequentium 'be', 'cd' eandem cum illis habent rationem: sunt enim dupla illorum. Tempora per 'ab', 'ac' sunt inter se ut gradus velocitatis in 'b' et in 'c': ratio vero haec subdupla est rationis 'ba' ad 'ac' vel 'be' ad 'cd'.