Dupli[ci] aggressione possum progredi.

Prima:
Si 'ac' sit tempus per 'ac', erit 'bi' tempus per 'xa', et 'ab' tempus per 'ab', et 'bs' tempus per 'rb', et tempus [per 'ab'] post 'ra' erit excessus 'bs' super 'sa', [cui] oportet ostendere aequari 'ai'; ut verum est.

Secunda:
Si 'xa' sit tempus per 'xa', erit 'ar' tempus per 'ra', et 'as' tempus per 'ab' ex quiete in 'a', et 'rs' tempus per totam 'rb', et excessus 'rs' super 'ra' (puta 'ao') erit tempus per 'ab' post 'ra'. Ostendendum ergo est, 'xa' cum 'ao' aequari 'as', ut verum est: quia ut 'ba' ad 'ar', ita 'ca' ad 'ax', idest 'na' ad 'as'; erit etiam 'bn' ad 'sr', ut 'ba' ad 'ar'.

Restat ostendendum, 'bn' ad 'rt' esse quoque ut 'ba' ad 'ar'. Ponatur 'bv' aequalis 'ba': iam erit ut 'bn' a 'bv' ad 'vs', ita 'st' ad 'tr'.

Si 4 lineae, quarum prima et _[secund]a sint aequales _[tertia]e et _[quart]ae simul sumptis, prima tamen

Si fuerint _[quattuor] lineae, quarum prima et _[secund]a simul sumptae sint aequales _[tertia]e et _[quarta]e simul sumptis, sint autem prima et _[secund]a minus inter se differentes quam _[terti]a et _[quart]a, _[rectangulum] primae et _[secunda]e superat _[rectangulum] _[tertia]e et _[quart]ae _[rectangul]o contento ab excessu _[tertia]e super primam in excessu primae super _[quart]am.