Momenta gravitatis eiusdem mobilis super diversas planorum inclinationes habent inter se permutatim eandem rationem, quam eorum planorum longitudines, dum eidem elevationi respondeant.

Sint diversae planorum inclinationes 'ab', 'ac', quae eidem elevationi 'ad' respondeant: dico, momentum gravitatis eiusdem mobilis super 'ab' ad momentum gravitatis super 'ac' eandem habere rationem, quam longitudo 'ac' habet ad longitudinem 'ab'. Ex praecedenti, enim, momentum gravitatis super 'ab' ad totale momentum in perpendiculo 'ab' 'ad' est ut 'ad' ad 'ab': totale vero momentum per 'ad' ad momentum per 'ac' est ut 'ca' ad 'ad': ergo, ex aequali in analogia perturbata, momentum per 'ab' ad momentum per 'ac' erit ut longitudo 'ca' ad longitudinem 'ab'. Quod erat demonstrandum.