Notabile per i proietti nel determinare quanto detragga la propension naturale in giĆ¹ al moto preterna[tura]le della proiezzione.

Si impetus violentus disponatur secundum numeros pares, descensus naturalis demit dimidium, ut constat in exemplis 'D', 'F', 'E', 'B', 'C', 'A'; verum si dispositio sit secundum numeros impares, naturalis descensus demit minus quam dimidium iuxta numerum partium dispositarum, ut patet in exemplis 'G', 'H', 'I', 'L'. In 'G', enim, partes dispositae iuxta impetum non violentum non retardatum sunt 3, nempe 5, 1O, 15; ex quibus p[rim]a in prima demitur 1, ex _[secund]a 3 et relinquitur 4; dempto ex _[secund]a 4, relinquitur 6; dempto ex _[terti]a, nempe ex 15, 9, relinquitur idem numerus 6, qui deficit a dimidio 15 per 3, qui est numerus parzium [partium] 5, 1O, 15. In exemplo 'H' numerus partium est 4, subtractiones motus naturalis sunt 6, 4, 2, quae conficiunt 12, qui deficit a dimidio 2 cuius duplum deficit a 28 per 4. In exemplo 'I' subtractiones 8, 6, 4, 2 exibent 20, cuius duplus [duplum] deficit a 45 per 5, qui similiter est numerus partium etc. In 'L' pariter apparet, subtractiones, nempe 156, duplicatae deficere per 13 (qui est numerum partium motus violenti) a 325, etc.