Dato perpendiculo et plano ad ipsum inflexo, in dato plano partem signare, in qua post casum in perpendiculo fiat motus eodem tempore, quo mobile perpendiculum confecit.

sit p Sit perpendiculum 'ab', et ad ipsum inflexa 'be': oportet in 'be' spacium signare, per quod mobile moveatur post casum 'ab' eodem tempore quo confecit ipsum 'ab'.

Extenso plano 'eb', occurrat horizonti in 'd', et accipiatur 'bf' aequalis 'ab', et fiat, ut 'bd' ad 'df', ita 'fd' ad 'de': dico, tempus per 'be' post 'ab' aequari tempori per 'ab'. Si enim intelligatur 'ab' tempus per 'ab', erit 'db' tempus per 'db'; cumque sit ut 'bd' ad 'df', ita 'fd' ad 'de', erit 'df' tempus per totam 'de', et 'bf' per partem 'be' ex 'd'; sed tempus per 'be' post 'db' est idem ac post 'ab': ergo tempus per 'be' post 'ab' erit 'bf', aequale scilicet tempori 'ab': quod erat propositum.