Tabula altitudinum semiparabolarum infra elevationem gr[adus] 45, quarum impetus est semper idem, nempe sublimitas cum altitudine 10000.

Sit impetus datus semper idem, nempe 'bd' ex altitudine et sublimitate composita linea 'db' 10000; et quia, dimidia amplitudo, nempe 'bf', mediat inter altitudinem et sublimitatem, intelligatur 'db' divisa ita, ut _[rectangulum] partium sit aequale _[quadrat]o 'fb'. Quod si 'db' divisa sit bifariam in 'e', erit _[quadratum] 'be' aequale _[rectangulo] partium ipsius 'db' et _[quadrato] 'ae'; si ergo a _[quadrato] 'be' dematur _[quadratum] 'fb' (seu dicas _[rectangulum] illi aequale, a partibus contentum), remanebit _[quadratum] 'ea', cuius radix 'adc' dempta ex 'eb', relinquet 'ba' altitudinem quaesitam. Amplitudo autem 'bc' iam calculata est ad singulos gradus elevationis.