Dato perpendiculo 'ab' et inflexa 'ebg', cui perpendicularis sit 'bc', oportet semicirculum per 'e' describere, ita ut excessus mediae inter 'eg', 'gb', quae est 'gc', seu 'gd', excessus autem 'bd' super 'gb' una cum perpendiculo 'bf', secto a perpendiculari 'gf', sint aequales mediae inter 'eb', 'bg', nempe 'bc'. Sit factum.

Si 'cb' aequatur 'dbf', posita communi 'bg', 2 'cb', 'bg' erunt aequales _[du]abus 'dg', 'bf', idest 'cg', 'bf'.

posito 'ab' esse tempus per 'ab', erit 'eb' tempus per 'eb', et tempus per futuram 'bx' ex quiete in 'b' erit media inter 'eb', 'bx'; et ideo erigitur perpendicularis 'bo', ut in ea notetur media. Tempus vero per totam 'ebx' futurum est media inter 'xe', 'eb', quae erit 'eo', cuius excessus super 'eb' erit tempus per 'bx' post 'eb', qui excessus cum 'ba' (tempora scilicet per 'abx') debent aequari mediae 'bo'. Cum autem hoc fuerit (nempe excessum mediae 'oe', seu 'en', super 'eb' una cum 'ab', dico 'nba', esse [a]equales ipsi 'bo') posita communi 'be', erunt 2 'ne', seu idest 'oe', 'ab' aequales _[du]abus 'ob', 'be': auferantur 'os', 'ba', aequales _[dua]bus 'ob', 'bf'; reliqua 'fe' (quae datur) erit aequalis reliquae 'es'. Redactum ergo est opus, ut, centro 'e', intervallo 'f', circulo descripto, a centro 'e' educatur linea occurrens 'bo', ita ut pars extra circulum, qualis est 'so', sit aequalis 'ob'. Dum autem hoc fuerit, perpendicularis ex 's' ad 'so' occurret 'bf', ut in 'h', et erit aequalis 'hb', et tanget circulum, eritque eius _[quadratum] aequale _[rectangulo] 'phf': cumque datae sint 'pf', 'fb', oport[et] ita dividere 'fb', ut _[rectangulum] 'phf' sit aequale _[quadrato] 'hb'; quod erit dum 'ph' ad 'hb' sit ut 'bh' ad 'hf', et, componendo, ut 'pb' ad 'bh', ita 'bf' ad 'fh', et, permutando, ut 'pb' ad 'bf', ita 'bh' ad 'hf'. Dantur autem 'pb', 'bf': ergo dabitur 'bh'. Duc igitur a puncto 'h' tangentem 'hs', et per 's', 'eso', etc.

fac ut _[du]pla 'eb' ad 'bf', sic 'bf' ad 'fh'. Seu ut 'eb' ad 'bf', sic 'bf' ad aliam, cuius dimidium erit 'fh'.

fac ut 'bx' ad 'xf', ita 'fb' ad 'bh', et habebis punctum 'h'.