Sit factum: et sit tempus per 'eac' ex 'e' idem cum tempore per 'ac' ex quiete in 'a'. Sit 'ea' tempus per 'ea'; erit 'fa' tempus per 'fa', et per totam 'fc' erit 'fh', seu 'fi', et per reliquam 'ac' ex 'f' erit 'ai': per ambas igitur 'eac' erit tempus 'eai', quod debet esse aequale tempori per 'ac' ex quiete in 'a'. Et quia 'fa' est tempus per 'fa', tempus per 'ac' ex quiete in 'a' erit 'ah', media nempe inter 'fa', 'ac'. Faciendum itaque est ut 'ah' sit aequalis utrisque 'eai', nempe protrahendae sunt 'ba', 'ca', ita ut (ducta orizontali 'fe') 'ea' cum excessu mediae inter 'cf', 'fa' super 'fa' (quod sit 'ai') sint aequales mediae inter 'ac', 'af', nempe ipsi 'ah'. Quod si ponatur, 'ca' esse tempus per 'ca', erit 'ba' tempus per 'ab', et 'ag' per 'ea'. Et posita 'fi' aequali 'ac', erit 'fi' tempus per 'fi', et 'fo' tempus per totam 'fc', et 'oi', media inter 'if', 'fa' (est enim 'fa' aequalis 'ic'), erit tempus per 'fa', et 'pf' (excessus mediae 'of' super mediam 'oi') erit tempus per 'ac' ex 'f'. Faciendum itaque est ut 'pf' cum 'ag' sint aequales ipsi 'ac'.