Tempora casuum in planis quorum eadem sit altitudo, eamdem inter se servant rationem, sive illis idem impetus praecedat, sive ex quiete incipiant.

Sint plana 'ab', 'ac', quorum eadem altitudo; extenso autem 'ba' q utcumque in 'd', fiat casus ex 'd' per ambo 'ac', 'ab'. Dico, tempus per 'ac' ad tempus per 'ab' esse in eadem ratione ac si principium casus foret in 'a'. Sit enim ipsarum 'bd', 'da' media d 'df', et ducta parallela ex 'f' ipsi 'bc', quae sit 'fg', erit 'ge' media inter 'ce', 'ea'. Facto igitur principio lationis ex 'd', tempora casuum per 'ac', 'ab' erunt inter se ut 'ag', 'af': quod si casus incipiat ex 'a', erunt tempora per 'ac', 'ab' inter se ut 'ac', 'ab' lineae: ergo patet propositum.