EVCLIDIS DE LEVI ET PONDEROSO FRAGMENTUM.

Diffini
tiones
.

1 Æqua magnitudine corpora sunt, quæ loca replent æqua. 2 Di­
uersa
magnitudine corpora sunt, quæ loca replent non æqua. 3 Grandio
ra magnitudine dicuntur corpora, quæ loco sunt ampliore. 4 Æqua po
tentia
corpora sunt, quorum & tempore & aëre aquáve media æquabilis &
per
æqualia interualla æquales sunt motus. 5 Diuersa potentia corpo­
ra
sunt, quorum, tempore diuerso motus sunt æquales. 6 Diuersorum poten
tia
corporum, maius id potentia dicitur, quod mouendo temporis insum­
psit
minus: minus autem potentia, quod temporis amplius. 7 Generis
eiusdem
corpora sunt, quæ cum æqua magnitudine sint, etiam sunt poten­
tia
. 8 Diuersa genere corpora sunt, quæ cum æqua magnitudine sint,
potentia
non sunt, per idem licet medium moueantur. 9 Diuersorum
genere corporum, potentius id dicitur quod est solidius.

Theore­
mata
.

Theorema primum

Diuersorum potentia corporum, quod spatium amplius moue­

tur
, habet amplius potentiæ.