| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
97
probetur fieri talem separationem totius superficiei
convexae coeli stellati ab alio coelo ipsum ambiente;
sed planè ex arbitrio illam fingunt. Atque ita, juxta
ipsorum hypothesin, ratio cur motus sit terrae tribuen
dus, est certa & evidens; ratio verà cur illum coelo
tribuant, & Terrae quietem, est incerta & à solâ illo
rum imaginatione efficta.
XXXVIII.
Juxta Tychonis hypo
thesin dicendum esse,
Terram moveri circa
proprium centrum.
10
15
20
25
5
Ex eàdem Tychonis hypothesi, Sol motu annuo
circa Terram gyrans, non modò Mercurium & Vene
rem) sed etiam Martem, Jovem & Saturnum, qui ab
eo remotiores sunt quàm Terra, secum ducit: quod
intelligi non potest, praesertim in coelo fluido, quale
illud supponunt, quin tota coeli materia interjacens
simul seratur, & interim Terra vi aliquâ separetur à
partibus istius materiae sibi contiguis, atque in eâ
circulum describat. Quapropter haec rursus separatio,
quae est totius Terrae, ac peculiarem in eâ actionem
requirit, ejus motus erit dicendus.
XXXIX.
Ac etiam illam moveri
circa Solem motu an
nuo.
10
15
Unus autem adhuc in meâ hypothesi scrupulus
manet, ex eo quòd, si Sol eundem semper situm inter
Fixas servet, necesse sit Terram, quae circa illum fertur,
ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitee inter
vallo: quod tamen ex phaenomenis non potuit hacte
nus deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam
distantiam, quam inter nos & Fixas esse supponimus;
talem scilicet, ut totus ille circulus qui à Terrâ descri
bitur circa Solem, si ad eam comparetur, instar puncti
sit habendus. Quod fateor incredibile videri posse,
magnalia Dei considerare non assuetis, & Terram ut
praecipuam partem universi, ac domicilium hominis,
propter quem coetera omnia facta sint, spectantibus;