| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
4
tractatus antehac à me vulgatos perfectè omnes intel
ligas. Obscurissimi enim plerisque aliis, etiam maximè
ingeniosis & doctis, esse videntur; & ferè omnibus usu
venit ut, si versati sint in Metaphysicis, à Geometricis
abhorreant; si verò Geometriam excoluerint, quae de
primâ Philosophiâ scripsi non capiant: solum agnosco
ingenium tuum, cui omnia aequè perspicua sunt, &
quod merito idcirco incomparabile appello. Cùmque
considero tam variam & perfectam rerum omnium co
gnitionem non esse in aliquo Gymnosophistâ jam sene,
qui multos annos ad contemplandum habuerit, sed in
Principe puellâ, quae forma & aetate non caesiam Miner
vam, aut aliquam ex Musis, sed potiùs Charitem re
sert, non possum in summam admirationem non rapi.
IV.
Cur possimus dubitare
de rebus sensibilibus.
5
10
Denique non tantùm ex parte cognitionis, sed etiam
ex parte voluntatis, nihil ad absolutam & sublimem
sapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat,
animadverto. Apparet enim in illis eximia quaedam
cum majestate benignitas & mansuetudo, perpetuis
fortunae injuriis lacessita, sed nunquam efferata nec
fracta. Haecque ita me sibi devinxit, ut non modò Phi
losophiam hanc meam Sapientiae, quam in Te suspi
cio, dicandam & consecrandam putem (quia nempe
ipsa nihil aliud est quam studium sapientiae), sed etiam
non magis Philosophus audire velim, quàm
Serenissimae Celsitudinis tuae
Devotissimus cultor
DES-CARTES.