| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
ELISABETHAE,
FREDERICI BOHEMIAE REGIS,
COMITIS PALATINI ET ELECTORIS SACRI ROMANI IMPERII,
5
Serénissima Princepsa,
Maximum fructum percepi scriptorum, quae antehac
in lucem edidi, quòd ea perlegere dignata sis, quòdque,
eorum occasione in notitiam tuam admissus, tales do
tes tuas esse cognoverim, ut  re gentis humanae esse
putem, eas seculis in exemplum proponi. Non deceret
me vel adulari, vel aliquid non satis perspectum affir
mare, praesertim hoc in loco, in quo veritatis funda
menta jacere conaturus sum; & scio non affectatum ac
simplex Philosophi judicium generosae modestiae tuae
gratius fore, quàm magis exornatas blandiorum ho
minum laudationes. Quapropter ea tantùm scribam,