| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
294
accedunt, vel, si unus retineatur cùm saltem alter ad
ipsum venit.
CLIII.
Cur duo magnetes ad
invicem accedant, &
quae sit cujusque sphae
ra activitatisa.*
10
15
20
5
10
15
20
25
30
Poli autem cognomines duorum magnetum, non sic
ad invicem accedunt, sed contrà potiùs, si nimis prope
admoveantur, recedunt. Particulae enim striatae ab eo
unius magnetis polo, qui alteri magneti obversus est,
venientes, cùm hunc alterum ingredi non possint, spa
tium aliquòd exigunt inter istos duos magnetes quò
transeant, ut ad alium magnetis ex quo egressae sunt
polum revertantur. Nempe egredientes ab O per
po
lum A, cùm ingredi non possint in P
per ejus polum a, spatium aliquòd
exigunt inter A & a, per quòd tran
seant versus V & B, atque vi, quâ
motae sunt à B ad A, pellunt magnetem P; sicque
egre
dientes à P pellunt magnetem O: saltem cùm eorum
axes BA & ab sunt in eâdem lineâ recta. Sed cùm tan
tillo magis in unam partem quàm in aliam inflexi sunt,
tunc isti magnetes se convertunt, modo paullò antè
explicato; vel si haec eorum conversio impediatur, non
autem motus rectus, tunc rursus unus magnes alium
fugat secundum lineam rectam. Ita si magnes O,
exiguae cymbae impositus, aquae sic innatet, ut sem
per ejus axis maneat ad perpendiculum eretus, &
magnes P, cujus polus Australis Australi alterius
ob
versus est, manu moveatur versus Y, hinc fiet. ut
magnes O recedat versus Z, antequam à magnete P
tangatur. In quamcunque enim partem cymba se con
vertat, requiritur semper aliquòd spatium inter istos
duos magnetes, ut particulae striatae, ex iis per
po