284

CXLIV.
Quae
sit differentia in­
inter meatus magnetis,
chalybis, & ferri.

5

10

15

20

25

30


Quae
omnia ex principiis Naturae suprà expositis a,
ita
sequuntur, ut quamvis non respicerem ad illas ma­
gneticas
proprietates, quas hîc explicandas suscepi,
ea
tamen non aliter se habere judicarem. Deinceps
autem
videbimus, horum ope tam aptè & perspicuè
omnium
istarum proprietatum dari rationem, ut hoc
etiam
videatur sufficere, ad persuadendum ea vera
esse
, quamvis ex Naturae principiis sequi nesciremus.
Et
quidem magneticae proprietates, quae ab ipsarum
admiratoribus
notari solent, ad haec capita possunt
referri
.

CXLV.
Enumeratio
proprieta­
tum
virtutis magne­
ticae
.

5

10

1. Quòd in magnete duo sint poli, quorum unus
ubique
locorum versus Terrae polum Borealem, alius
versus
Australem se convertit b.

2. Quòd isti magnetis poli, pro diversis Terrae locis
quibus
insistunt, diversimodè versus ejus centrum se
inclinent
c.

15

3. Quòd si duo magnetes sint sphaerici, unus versus
alium
eodem modo se convertat, ac quilibet ex ipsis
versus
Terram d.

20

4. Quòd postquam sunt ita conversi, ad invicem accedant e.

5. Quòd si in contrario situ detineantur, se mutuò refugiant f.

6. Quòd si magnes dividatur planèo, lineae per suos


polos
ductae parallelo, partes segmentorum, quae priùs
junctae
erant, se mutuò etiam refugiant g.