| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
271
bus intercepti, contactum immediatum impediunt. Si
autem corpus G hinc inde moveatur supra corpus H,
secundùm lineam rectam EF, nihil impediet quomi
nus immediatè ipsum tangat: saltem si utriusque
superficies sint laeves & planèae; si autem sint rudes &
inaequales, paullatim hoc ipso motu laevigantur &
explanèantur. Itaque putandum est, calcis & cinerum
particulas ab invicem disjunctas, hîc exhiberi per
corpora B & C; particulas autem vitri simul junctas,
per corpora G & H. Atque ex hac solâ diversitate,
quam perspicuum est in illas, per vehementem & diu
turnam ignis actionem, debere induci, omnes vitri
proprietates acquirunt.
CXXV.
Quòmodo ejus particu
lae simul jungantur.
20
25
5
10
Vitrum enim, cùm adhuc candet, liquidum est, quia
ejus particulae facilè moventur illâ ignis vi, quâ jam
antè fuerunt laevigatae atque inflexze. Cùm verò inci
pit refrigerari, quaslibet figuras potest induere. Hoc
que omnibus corporibus igne liquefactis est com
mune; dum enim adhuc liquida sunt, ipsorum parti
culae non aegrè se accommodant ad quaslibet figuras,
&scùm postea frigore concrescunt, easdem retinent,
quas ultimò induerunt. Potest etiam in fila capillo
rum instar tenuia extendi, quia ejus particulae, jam
concrescere incipientes, faciliùs unae supra alias fluunt
quàm ab invicem disjungantur.