| Descartes, Rene Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
14
passio est, & pati est ab aliquo pendere, nullo modo
Deum sentire putandum est, sed tantummodo intelli
gere & velle: neque hoc ipsum ut nos, per operatio
nes quodammodo distinctas, sed ita ut, per unicam a,
semperque eandem & simplicissimam actionem, omnia
simul intelligat, velit & operetur. Omnia, inquam,
hoc est, res omnes: neque enim vult malitiam peccati,
quia non est res.
XXIII.
Deum non esse corpo
reum, nec sentire ut
nos, nec velle mali
tiam peccati.
25
30
5
Jam verò, quia Deus solus omnium quae sunt aut
esse possunt vera est causa, perspicuum est optimam
philosophandi viam nos sequuturos, si ex ipsius Dei
cognitione rerum ab eo creatarum explicationem de
ducere conemur, ut ita scientiam perfectissimam, quae
est effectuum per causas, acquiramus. Quod ut satis
tutò & sine errandi periculo aggrediamur, eâ nobis
cautelâ est utendum, ut semper quàm maximè recor
demur, & Deum authorem rerum esse infinitum, &
nos omnino finitos.
XXIV.
A Dei cognitione ad
creaturarum cogni
tionem perveniri,
recordando eum esse
infinitum, & non fi
nitos.
10
15
Ita si fortè nobis Deus de se ipso vel aliis aliquid
revelet, quod naturales ingenii nostri vires excedat,
qualia jam sunt mysteria Incarnationis & Trinitatis,
non recusabimus illa credere, quamvis non clarè in
telligamus. Nec ullo modo mirabimur multa esse, tum
in immensâ ejus naturâ, tum etiam in rebus ab eo
creatis, quae captum nostrum excedant.
XXV.
Credenda esse omnia
quae à Deo revelata
sunt, quamvis cap
tum nostrum exce
dant.
20
25
Ita nullis unquam fatigabimur disputationibus de
infinito. Nam sanè, cùm simus finiti, absurdum esset
nos aliquid de ipso determinare, atque sic illud quasi
Sinire ac comprehendere conari. Non igitur respon
dere curabimus iis, qui quaerunt an, si daretur linea