135
mulque versus totum hemisphaerium esg, magnâ vi
movetur
, versùs pelli debere, quamvis ex se ipsis
nullam
fortè habeant propensionem ad istum motum;
neque
enim etiam ei repugnant, ut neque materia
primi elementi, quae est in N; ipsa enim paratissima
est
ad eundum versus S, ibique spatium implendum,
quod
, ex eo quòd globuli hemisphaerii concavi esg
versus
N ferentur, corpori Solis accrescet. Nec ulla
est
difficultas, quòd, uno & eodem tempore, globuli
secundi elementi ab S versus N, & materia primi ab
N
versus S, tanquam motibus contrariis debeant
ferri
: cùm enim haec materia primi non transeat nisi
per
illa angustissima intervalla, quae globuli secundi
non
replent, ejus motus ab ipsis non impeditur; ut
neque videmus in illis horologiis, quibus clepsydra­
rum
loco nunc utimur arenam ex vase superiori
descendentem
impedire quominùs aer ex inferiori per
interstitia
ejus granulorum adscendat.

LXXX.
Quomodo
lumen Sòlis
tendat
versus polos.

5

10

15


Quaeri
tantùm potest, an tantâ vi pellantur globuli
contenti in cono eNg versus N, à solâ materiâ Solis,
quàm
globuli shd versus H ab eâdem materiâ Solis,
ac
simul à proprio motu; quod non videtur, si H & N
ab
S aequidistent. Sed quemadmodum, ut jam nota­
tum
est, minor est distantia versus polos, inter Solem
&scircumferentiam coeli quod illum ambit, quàm
versus
eclipticam: ita tunc ad summum illa vis esse
potest
aequalis, cùm eadem est proportio inter lineas
HS & NS, quae est inter MS & AS. Unumque tantùm
habemus
in naturâ phaenomenum, ex quo ejus rei