115
contenti, simul descendant, reliquis immotis. Ubi qui­
dem
notare licet duos globos 2, 2, postquam aliquan­
tulum
sequuti sunt globum i descendentem, se mutuò
impedire
ne ulteriùs pergant. Sed idem in globulis
secundi elementi locum non habet: cùm enim in per­
petuo
sint motu, quamvis aliquando possit contingere,
ut
eodem plan modo sint dispositi ac globi plumbei
in
hac figurâ depicti, hoc non nisi per minimum tem­
poris
pundum, quod instans vocant, durare potest,
&sideò continuitatem earum motûs non interrumpit.
Ac
proeterea notandum est vim luminis, non in aliquâ
motûs duratione consistere, sed tantummodo in pres­
sione
a sive in primâ preparatione ad motum, etsi fortè
ex
motus ipse non sequatur.

LXIII.
Globulos
materiae cae­
lestis
se mutuò non
impedire
in isto co­
natu
.

20

25

5

10


Ex quibus clarè percipitur, quo pacto actio illa,
quam
pro luce accipio, à Solis vel cujuslibet Stellae
fixae
corpore in omnes partes aequaliter se digundat;
& in minimo temporis momento ad quamlibet distan­
tiam
extendatur; & id quidem secundùm lineas rectas,
non à solo corporis lucidi centro, sed etiam à qui­
buslibet aliis ejus superficiei punctis eductas. Unde
reliquae
omnes lucis proprietates deduci possunt.
Quodque
fortè multis paradoxum videbitur, haec om­
nia
ita se haberent in materiâ coelesti, etiamsi nulla
planè esset vis in Sole, aliove astro circa quod gyratur:
adeò
ut, si corpus Solis nihil aliud esset quàm spatium
vacuum
nihilominus ejus lumen non quidem tam
forte
, sed quantum ad reliqua, non aliter quàm nunc
cerneremus
, saltem in circulo secundùm quem ma­
teria coeli movetur; nondum enim hîc omnes sphaerae