108
runt quàm priús, nec ideò ad centra usque se exten­
derunt
, sed ab iis aequaliter omni ex parte recedentes,
loca
ibi sphaerica reliquerunt, à materià primi ele­
menti
ex omnibus circumjacentibus locis affluente,
replenda
.

LIV.
Quomodo
Sol & Fixae
formatae
sint.

20

25

5


Ea
enim est lex naturae a, ut corpora omnia quae in
orbem
aguntur, quantum in se est, à centris sui motûs
recedant
. Atque hic illam vim, quà sic globuli secundi
elementi
, nec non etiam materia primi circa centra
S, F, congregata, recedere conantur* ab istis centris,
quàm
potero accuratissimè explicabo. Inenim
solâ lucem consistere infrà ostendetur b; & ab ipsius
cognitione
multa alia dependent.

LV.
Quid
sit lux.

10


Cùm
dico globulos secundi elementi recedere co­
nari
a centris circa quae vertuntur, non putandum est
idcirco
me illis aliquam cogitationem affingere, ex
quâ procedat iste conatus; sed tantùm ipsos ita esse
sitos
, & ad motum incitatos, ut revera sint eb versùs
ituri
, si à nullâ alià causa impediantur.

LVI.
Quis
conatus ad motum
in
rebus inanimatis
sit
intelligendus.

15


Quia
verò frequenter multae causae diversae agunt
simul
in idem corpus, atque unae aliarum effectus
impediunt
, prout ad has vel illas respicimus, dicere
possumus
ipsum eodem tempore tendere, sive ire
conari
, versùs diversas partes. Ut, exempli causa,
lapis
A, in fundâ EA, circa centrum E rotatus, tendit
quidem
ab A versùs B, si omnes causae, quae occurrunt
ad
ejus motum determinandum, simul spectentur, quia
revera
versùs fertur. Sed si respiciamus ad solam
vim
motùs quae in ipso est, dicemus illum, cum est in