latera integrarunt: Quin et præclare illud obseruarunt / ut rectis
trabibus
/ ubi occasio præstabatur / comminutum arcum superadduce
rent
: Tum et comminutis ipsis arcubus rectos arcus etiam superadi
gerent
: qui sub se positos comminutos confouerent: et ponderum mole
stias
interciperent. Compositi arcus apud ueteres non uisuntur.
Sunt qui turrium apertionibus in ducedos putent: quo nimia super
imposita
pondera quasi prora obiecta diffidant: Tam etsi compositi
arcus
istiusmodi ponderibus confirmentur superadiectis magis quam
opprimantur. Cuneos quibus arcus ducatur omnes de lato / et quo
ad
fieri possit prægrandi uelim esse ex lapide. Nam est quidem
cuiusque
corporis pars indissolubilior: quæ a natura concreta et eo
unita est: quam quæ hominum manu et arte coniuncta atque compacta est.
Esse etiam oportet mutuo coæquales / ut quasi in libra dextera si
nistris
respondeant facie / magnitudine / pondere et eiusmodi.
Arcus plures si ad porticus perapertiones continuatas a columnis et
capitulis
duxeris: facito cunei unde bini aut plures arcus iuncti in
surgunt
non duo: aut pro arcuum numero totidem sint lapides et dis
secti
: Sed unicus atque idem prorsus integer: quo huius et istius ar
cus
capita contineantur: Qui uero secundi proximi in hos primos
insurgent cunei / si prægrandi erunt ex lapide curato ambo/ alter ad
alterum
suis hæreat iunctis ad lineam renibus. Tertius qui secun
dos
hosce operiet lapis ad murorum leges libella coaptabitur nexura
comparili
: ita ut iunctis ambobus arcubus seruiat: amborumque cune
os
detineat captu. Toto in arcu facito ut iunctionum adhæsiones /
et
conclausuræ suum ad centrum dirigantur. Spinæ cuneum periti
unico
et integro et prægrandi semper lapide apposuere: quod si erit
muri
crassitudo maior quam ut cuneos istiusmodi queas integres po
nere
: is demum iam non arcus / sed esse testudo potius incipiet: quam
nos
fornicem appellabimus.

Testudinum uaria sunt genera. Disquirendum quid inter se diffe
rant
/ et quibus lineis constituantur: Fingenda mihi erunt nomina:
quo
sim / quem esse me his libris maxime elaborandum institui: fa
cilis
et minime obscurus. Neque me præterit Ennium poetam ma
ximas
coeli appellasse fornices: et Seruium cauernas dixisse eas esse