et abducuntur decurrentes quadruli: et siqua sunt istis similia:
Quæ
omnia haud quaquam dedecet putasse illigamenta. In his demum
asses
tabulæque ampliores coaptatæ nimirum complementi uicem
tenebunt
: parique ratione pauimentum tegulasque corticem esse exti
mum: Coelum uero tecti / quod supra caput pendeat intimum esse
corticem
non negabimus. Ergo hæc ita esse si constat / inuestige
mus
siquid sit / quod cuique horum debeatur: quo his recognitis fa
cilius
quæ lapideis tectis conueniat intelligamus.

De his igitur quoad res postulet breuissime transigamus. Sed fa
ciat
hoc ad rem / huius ætatis architectos non laudo: qui contigna
tionibus
habendis / uastas foraminum lacerationes ipsis in ossibus
parietum
relinquunt: quibus absoluto pariete trabium capita im
mittant
: Ex qua re paries imbecillior atque aduersus ignium popu
lationes
/ ædificium male tutum redditur: quod pateant inde ad pro
ximam
aulam aditus incendio. Quare placent apud ueteres qui
assueuere
parietibus lapideos mutulos firmissimos bene commen
dare
: quibus quæ dixi trabium capita imponantur: quod si concate
nari
trabeatione parietes uelis / non deerunt ansæ et fibulæ aeneæ /
et
captus extantes ex mutulo: quibus commodissime ad eam rem utare.
Trabem omnino integram esse et admodum sincerem: mediaque
præsertim
longitudine sui uacare menda oportet. Aure ad alterum
caput
posita / ictus altero ex capite resonantes accepti si erunt in
quassi
: et obtusi intimum latere morbum indicabunt. Nodosites
in
trabe longe repudianda: præsertim si erunt nodi crebri / et unum
in
cumulum contuberosi: Quæ ligni pars medullæ adsit proxi
ma
dolabitur / ut stet in opere suprema. Ex inferiore autem quæ
futura
est trabis superficie dedolata / præter corticem / aut nihil / aut
quam id queat minimum. Quo autem in latere transuersi aliquid ap
paruit
uitii: ponito id ut stet supremum: Oblonga siqua excurret
directam
per trabem fissura / lateribus ne committito: Sed aut supre
aut potius infimæ mandato superficiei. Siqua perterebranda
aut
fortassis conuulneranda sit: parcito mediæ longitudini: infi
infi
mamque ne lædito superficiem. Sin autem uti in basilicis obseruarunt /
binatim erunt trabes ponendæ / laxamenta digitorum aliquot inter