perpendiculum ducito: commissuras antecedentium medii deinceps
lapides
obtineant curato. Integros ordinibus exponito: medium
parietem refractis farcito: ordines ordinibus crebris traductis lapidum
nexuris
coadiugato. Hactenus de pariete. Venio ad tectum.

Sed nolim illud præteriisse: cuius argumenta apud ueteres maiorem
in
modum obseruata intelligo. Sunt in rerum natura / quibus pro
culdubio inest uis non aspernenda: laurum arborem: aquilam aliter uitulumque
maritimum
piscem aiunt fulgura non petere: Hæc si operi interlu
dantur
: sunt qui fortasse putent futurum intactum fulminibus et
immune
. Equidem id ego æque posse uideor sperare: atque illud
et
dere quod aiunt ranam rubetam fictili inclusam medioque defos
sam
agro / arcere alites ab sementis. Et ostrim arborem / si in domum
inferatur
/ reddere partus difficiles: Et enomion lespiam frondem
sub
tectis habitam præcipitare aluum et inanitate pestem inferre.
Redeo ad rem. Hic repetere oportet quæ supra cum de lineamen
tis
ædificiorum tractaremus / perstrinximus.

Tectorum igitur alia sub diuo: alia non sub diuo: Et horum aliqua
lineis
constant rectis: aliqua flexis: aliqua mixtis. His addito
quod
hic faciat ad rem: Nam aut ex arborum materia pone tectum
aut
lapide. Ordiemur inde adeo rem principio hic sumpto: ut sta
tuamus
quippiam esse / quod ipsum ad uniuersi tecti ratiocinati
onem
pertineat: et sit huiusmodi. Tecto cuiuis et ossa et neruos
et
complementa et cortices et crustulas inesse æque atque in muro
interpretemur
: tamen hoc ita ne sit re ipsa consideremus. Princi
pio
ut ab his qui rectis lineis ex materia syluarum constant inci
piamus
. Tectis quidem ferendis opus est firmiores a pariete ad
parietem
substituas trabes: atque has uti modo commentabamur esse
intransuersum positas columnas non inficiabimur. Ossis ergo lo
co
erit trabs: quod si per impensæ rationes liceret: quis non optet
totum
habere opus / ut ita loquar osseum et solidissimum: hoc est
continuatis
columnis / et counitis trabibus compactum et obfirma
tum
? Sed parsimoniæ prospicimus / superfluum putantes quicquid
seruata operis firmitate possit detrahi: ea de re trabium hic sinun
tur
interualla: Ex quo et trabibus transuersalia imponuntur tigna :