maxime arentem esse oportet: eamque ad rem nihil est commodius
latere
seu cocto seu potius crudo bene exsiccato. Paries crudo du
ctus
latere ualitudini habitantium aptus: et contra ignes tutissimus
cum
sit: tum et terræ motibus non multo commouetur: Sed idem
ni
fiat crassior / contignationes non tolerat: Hinc pilas iubebat Ca
to
interstrui lapideas: quibus trabeamenta substituerentur. Limum
quo
fulcias / sunt qui esse optant bitumini persimilem: et esse optimum
arbitrantur
eum: qui immissus aqua lente dissoluitur: qui de manu
ægre
abluatur: qui longe densetur cum siccescat: Alii harenarium
præferunt: quia ductibilior sit. Vestire oportet opus hoc crustula
extrinsecus
ex calce: interius si libet gypso /aut etiam creta argen
taria
: Ea ut cohærescat aptius inter componendum testacea sunt frag
menta
/ rimulis iuncturarum sparsim interserenda: quæ ueluti den
ticuli
promineant: ut eis crustula firmius contineatur.

Nudum lapidem cum quadratum esse oportet: tum et præ aliis
grandem
atque etiam solidum et firmissimum: Hic nulla infarcina
menta / æquatissimi ordines / perpetua nexura exigitur: crebraque
debentur
ansarum clauiculorumque illigamenta. Ansæ sunt quibus
æquate
appositi lapides binatim iungantur: et continuatum in or
dinem
couniantur. Clauiculi sunt qui inferiores et una superiores
in
lapides infixi cauent ne quid forte protrusi ordines alteri ab alte
ris
distrahantur. Ansas clauiculosque fen eos non reprobant. Sed
nos
ex ueterum operibus intelleximus ferrum corrumpi et nequicquam
durare
: æs uero durare et prope æternum esse: Quin et ferri rubi
gine
marmora commacerari et circumrumpi aduerti. Visuntur et lig
neæ
ansæ lapidibus uetustissimorum operum intersertæ: quas ego
ferreis
haud quaquam postponendas duco: æreæ ferreæque ansæ plumbo
firmantur
: ligneæ sat firmæ sunt suapte forma: quæ sic dolantur
ut
similitudinis gratia caudæ hirundineæ nuncupentur. Inserendæ
ansæ
sunt ita ut imbrium stillæ ad eas uitiandas non penetrent.
æneas contra uetustatem firmari putant / si dum conflantur trige
sima stagni pars immisceatur: Rubiginem minus uerebuntur / si
bitumine
aut etiam oleo perungantur. Ferrum cerusa gypso
et
liquida pice temperari / ne rubiginem sentiat / affirmant.