atque alioquin imbecilliorem indemnius committes fundamentis
quam cætero parieti: et inter farcinamenta quam in crustis. Ab angulis
uero
et ossibus præcinctibusque / procul abigenda est omnis calx:
in
qua uel minima insit menda: et præsertim arcubus fidissima
intermiscenda
est. Anguli / ossa / procinctus / coronæ / harenam
tenuiorem / graciliorem / purioremque exigunt: præsertim ubi ter
so ducantur lapide. Infarctinamenta glandulosiorem non respu
ent
materiam. Lapis arens natura et sitiens / fluuiatili cum hare
na
non pessime conueniet. Madens natura lapis et humectus / ha
renas
fossiceas adamabit: ad haustrum nolim sumptam ex mari
harenam
obiicias: septemtriones ad uentos fortassis commodius
exponetur
. Minuto cuique lapidi materia debetur spissior: Sicco
et
exhausto crassior: Quamuis uniuersa in astructione ueteres cras
siorem
pultem istiusmodi tenaciorem putent quam tenuem. Præ
grandes
lapides non nisi per liquentem et fluxibilem materiem
fulcturæ ex arbitrio recumbunt: ut forte magis lubricandi cubi
lis
gratia: quo sunt illi quidem dum coaptantur sub manu ad mo
tum
faciles / quam conglutinandi causa / huiusmodi esse inducta mate
ries
uideatur. Atqui omnino plurimum conferet aliquid molle
istiusmodi et leuigatum cubile submittere: Quo fiat ut lapides
iniquo
sub pondere laborantes non defringantur. Sunt qui ubi
passim
ex ueterum operibus prægrandes intueantur lapides / me
diis
iuncturis illibutos rubrica / usos interpretentur ea pro calce:
Id
mihi non fit uerisimile: uel maxime ea re / quod non utrasque ad
iunctionis
supsicies / sed tantum alteram illibutam uideam.

Est etiam circa parietes quippiam: quod neglexisse non conferat.
Nequod enim præcipi ti festinantia et tumultuaria manu est paries
coaceruandus/ opera nusquam intermissa: Neque per segnitiem
desidiosam
/ quasi inuitus ædifices / coepto est opere procrastinan
dum
: Sed prosequi rem oportet modo et ratione: in qua sit celeri
tas
coniuncta cum consilii et diligentiæ maturitate.

Altius attolli opus uetant periti: nisi pars hactenus exacta du
ruerit
: Nam recens et molle opus / impotens et resolubile