cinctu ipso diximus: ut in his nulli nisi prælongi et admodum
latissimi
et omnium firmissimi lapides imitantur: coaptenturque
nexura
continuata et recte compacta / ordinibus ad libellam exac
tis
: et pro cuiusque ratione ad regulam redactis et coæquatis. Eoque
maiorem
istic curam et diligentiam adhibeas / ipsa res postulat:
quo
et percingunt opus coronæ ipso loco labiliore: Et tecti præ
terea
munus suos in parietes obtinent. Hinc est quod aiunt late
ritiis parietibus crudis testaceam coronam adigito: ne siquid ex
summo
tecto aut stillicidiis impluat / officiat: Sed protectura
tueantur
. Ea de re adeo in omni reliquo pariete quouis obseruan
dum
est: ut ei pro tecto bene obstructa stet corona ad omnem im
brium iniuriam refellendam.

Rursus considerasse oportet / quo fultu / quibus ue adminiculis la
pides
plurimi una in parietis soliditatem cogantur atque contine
antur
. Consideranti nimirum sese offert: ut in primis ad istam
rem
opus esse calce intuear: tam etsi non omnem lapidem calce
iungendum
statuam. Marmora enim contactu calcis non modo
candorem
amittunt: uerum etiam obscenis maculis cruoris deho
nestantur
: Tantaque in marmore inest candoris superbia: ut uix
alium
possit perferre quam ipsum se. Quid putes? fumos dedigna
tur
: oleo illibutum pallescit: nigro infusum uino lutescit: aqua
ex
materia castaneæ perducta fuscatur intimum atque inficitur: ut
ne
abradendo quidem istarum rerum notæ deleantur. Hinc uete
res
nuda in opus marmora / nullo calcis illinimento obducto quo
ad
poterant adigebant. Sed de his postea.

Nunc quando ad periti fabri officium pertinet / non tam seligere
commodiora
/ quam apte accommodateque / uti his quæ suppeditent:
rem
nos sic prosequemur. Calcem intelliges excoctam esse usque
ut
probes: quæ infusa et inde post feruorem extincta / spumam
lactis
imitata sese suscitans totis glebis tumuerit. non satis commace
ratæ
indicium erunt calculi interharenandum offensi. Plus forte si admi
scueris
harenæ quam par sit / asperitate sui non coherebit: Sin aut minus
quam eius natura et uis ferat: quasi uiscus lentitudine improba resti
tabit
ægreque obsequetur. Calcem non usque quoque maceratam /