prouiderent: imbrem a tectis collectum assueuere per impluuia in
terclusum
diducere atque dispellere. Quid illud quod annotarunt
maiores
/ folia per annuos autumnos solere parte arboris quæ ad
haustrum
et meridiem spectent prius decidere. Nos aduertimus
collapsa
uetustate ædificia omnia coepisse ad haustrum deficere.
Et cur id eueniat: fortassis in causa est / quod solis ardor et uis / dum
uirebat
opus / immaturæ succos assumpsit calcis. Adde quod haustri
nis flatibus iterum atque iterum humectatus atque subinde solis incen
sionibus
inferuefactus paries commaceratus imputruit. Ergo his et
huiusmodi iniuriis apta et ualidissima obiicieda materia est.

Illud inprimis obseruandum censeo: ut coeptos ordines toto stru
cturæ
ambitu coæquato et minime dispari ducas: ne quid ad dex
tram
prægrandi: ad sinistram uero minuto constet lapide. Namque
pressari
quidem aiunt structuram nouissimo pondere iniecto: et
calcem
pressione inter sicciscendum desistere: ex quo per opus la
cerationes
fieri necesse est. At corcicem intestinum una cum tota
sui
parietis facie molliore ducas lapide non uetabo. Sed quocunque
utare
tam intestino quam extimo tollendus cortex est: ut fiet is quidem
ad
suam lineam atque perpendiculum extensus et perfinitus: Sua erit
linea
quæ ad areæ circumscriptionem coæquata respondeat: ita ut
sit
ea penitus omni parte sui nusquam tumida / nusquam incaua / nusquam
undosa / nusquam non directa et probe coaptata et perfinita. Inter
struendum et dum murus uiret si primam induxeris harenationem:
fiet
deinceps ut quam adegeris seu crustam seu albarium indele
bile
opus præstetur.

Infarcinamentorum duo sunt genera: Vnum quo inter cortices
ad
uacuum quod inest cementis congestis opplent: Alterum quo
id
lapide non nisi ordinario: sed ignobili potius interstruunt quam
oppleant
. Vtrumque parsimoniæ causa inuentum apparet: Quan
do
quiuis lapis minutus atque ignobilis huic murorum parti de
mandatur
. Nam si dabitur ut prægrandis et quadrati lapi
dis
copia suppeditet : quis aut minuto aut fractitio sponte ute
tur
lapide : Atqui hac una in re a complementis ossa ip
sa
differunt: Quod in his media inter cruitas insarciuntur /