Anguli insuper totum per ædificium: quod eos quidem per quam ægre
gie ualidos esse oporteat / structura admodum solida firmandi sunt.
Namque profecto si recte interpretor / angulus quisque totius ædificii
altera
est pars: quando unius quidem uitium anguli absque duorum laterum
iactura
non succedat. Quod si huc spectes: proculdubio comperies nul
la
ferme ædificia coepisse deficere aliunde/ quam ab anguli alicuius in
firmitate
. Recte igitur ueteres angulos assueuere ponere crassiores
multo
quam parietes: et in columnatis porticibus ad angulos firmiora
adigere
alamenta. Anguli igitur firmitas non eo tantum desideratur:
quo
tectum ferat: est enim id columnarum opus uel magis quam angu
lorum
: uerum et inprimis quo parietes in officio contineantur: ne a
perpendiculi rectitudine ullam in partem deflectantur. Ergo habebit is
quidem lapides præduros / et longitudine prolixos: ut quasi brachia
et
ulnæ per coniugatorum parietum protensionem inuehantur.
Eruntque lati pro parietis crassitudine lapides hi: ut nulla sit opus
media
infarcinatione.

Similia esse angulis ossa in pariete et apertionum latera condecet:
et
eo firmiora / quo maioribus ponderibus fortassis fuerint substi
tuenda
. Et inprimis oportet manus hoc est aliquos hinc atque hinc
alternis
ordinibus lapides promittant / quasi adminicula ad reli
qui
parietis complementa substentanda.

Complementi partes sunt / quas uniuerso parieti conicare diximus
cortices
et infarcimenta. Sed corticum alii extimi: alii e regione positi
intestini
. Extimum si lapide posueris duriore conferet: id quidem ad
ædificii
perhennitatem alioquin totis complementis: opere quo libuerit
seu
reticulato / seu incerto induxeris non redarguam: modo infestis
et
acriter lacessentibus / seu solibus / seu uentorum molestiis / seu et
ignibus
aut pruinis lapidem obiicias eum / qui natura sit ad impetum
molemque atque iniuriam tolerandam ualidissimus: Et præsertim illic
ubi
ex fistulis tectorum aut stillicidiis / maiores cadentes imbres uen
to
illidantur: omnino adhibenda robustissima materia est: quando id
quidem in uetustis ædificiis passim uidisse liceat istiusmodi aspersionum
iniuria
ipsum marmor / ut sic loquar / prefresum atque penitus exe
sum
esse: Tam etsi plerique omnes periti architecti / quo huic iniuriæ