secundo recensuimus.

Verum lapides ipsi cum istic/ tum et alibi permaxime interest
quo
ponantur contextu atque connexu in opere: Nam ueluti ligno
ita
et lapidi insunt cum uenæ / tum et nodi / tum et partes aliæ aliis
imbecilliores
: Quin et pandi marmora et contorqueri in promptu
est
. Habentur in lapidibus apostemata et collectiones putris ma
teriæ
: quæ temporibus intumescit aeris inhausti / uti puto / humecta
tione
imbibita: ex quo grauiores pustulæ et collaceratione colum
narum
atque trabium sequuntur. Quare præterea / quæ de lapide suo
loco
superius transegimus: nosse oportet lapidem creari a natura
uti
uidemus procumbentem / materia uti interpretantur / liquente et
fluxibili: quæ cum sensim concreuerit et obduruerit: ipsa massa
primas
suarum partium figuras asseruata: Hinc est quod in eo infi
partis corpusculis / ut puta grauioribus constat maiusculis / quam
supremæ
: et intercurrunt uenæ: prout materia materiæ superinfusa
et
obducta cohæsit. Ea ergo qua uenæ iniaceant / seu sint illæ qui
dem
primioris materiæ spumamenta / una cum superadductæ mate
riæ
fecibus commixta: Seu quid aliud sunt: quando has ipsas sic
dispares
couniri penitus natura non siuerit: fixilem nimirum esse
in
lapidem constat. Præterea uti ex re ipsa palam atque in promp
tu
est tempestatum / ut ita loquar / contumelia nequid reconditiora
pstruemur: compacta et concreta omnia corpora conficiuntur / dissol
uuntur
: Ita et in lapide quæ partes tempestatibus perferendis obnoxiæ
extiterunt: maceratiores sunt atque putribiliores. Quæ cum ita sint /
ponendis
lapidibus aduertisse iubent / his præsertim partibus ædi
ficii
: quas esse robustissimas oportet: ut firmissimæ et minime de
ciduæ
lapidum facies contra aduersarias rerum offensiones obiici
antur. Ergo non in latus uena stans collocabitur: ne quid decrustetur tem
pestatibus
: sed iacebit prosternata: ut pressa mole superincumbentium
nusquam pandat: Et interior quæ in fodina abdita fuerat facies sistetur
ut
extet patula: Succosior enim est et ualidior. Verum nulla to
lerantior
habebitur facies toto in abscisso lapide: quam quæ massam
ipsam
non per fodinæ tractum desciuerit: Sed quæ transuersam
iacentis
massæ protensionem obtruncarit.