fronte ad regulam et perpendiculum exposita. Incerta ea est in qua
lapis
incertus ita inseritur / ut quodque latus quoad per eius lineas li
cuerit
contigui lapidis lateribus hæreat ad unguem. Huiusmodi la
pidum
adiunctionibus in silicea uiarum structura utimur.

Cæterum his generibus uariis locis uarie utemur: Nam ad podium
crustam non nisi quadrato ponemus lapide prægrandi præduro. quod si
structuram quidem esse / uti diximus quoad eius fieri possit / integram
et
solidissimam oportet: Et toto ipso in muro nusquam est soliditate
firmitateque
opus maiore quam istic: Quid in unico si queas lapide: aut
certe
numero lapidum firmabis eo: qui ad unius integritatem perpe
tuitatemque
sit per quae proximus. Prægrandis quidem quo argumento la
pis
tractetur atque admoueatur: quando id genus uel maxime ad orna
mentum spectat: suo dicemus loco: Atqui ducito / inquit Cato / ex
firmo
lapide et calce uti supra terram opus extet pedes: reliquam ue
ro
parietis partem / uel etiam crudo si libeat latere fieri non uetant.
Hunc ea ratione hic motum in promptu est: quod guttis stillantium ex
tectis
imbrium ea parietis pars abroditur. Sed nos cum ueterum ædificia
repetimus
intuemurque / cum alibi passim has recte conditorum ædifi
ciorum
partes præduro esse substitutas lapide: tum et apud eas gen
tes
/ ubi pluuiarum iniuriam non uereantur: suisse qui ad pyramidem ro
tam
substrauerint basim apud ægyptum nigro lapide præduro: fit
ut
rem latius interpreter: Nam ueluti in ferro ære ac cæteris eius
modi
/ si iterato atque iterato in contrarias partes inflectantur fatiscunt:
et
postremo lassata rumpuntur: Ita et corpora alternis offensionibus
lacessita
maxime uitiantur atque corrumpuntur. Quam rem ipsam aduerti
ex
pontibus præsertim ligneis: Nam quæ partes temporum uicissitu
dinibus
modo siccæ solis radio et uentorum afflatu: modo madentes
nocturnis
aquæ uaporatonibus sunt: eas quidem ocissime reddi exesas
atque
penitus cariosas uidemus. Ipsum idem licet uidere ex murorum
partibus
his quæ imæ propter solum extent: Nam alternis humorum
et
pulueris contaminationibus commacerantur atque abroduntur. Qua de re
ipse
sic statuo totius ædificii podium / duro et firmissimo et præ
grandi
lapide astruendum: quo crebris contrariorum offensionibus
tutissimum
perseueret: Et durissimi quales sint lapides / sit libro