fossæ coadiutum constare sola potest infarctura: hic alter plerisque
componitur
/ uti mox referam partibus. In pariete primariæ in
sunt
partes: ima quæ ilico supra fundamenti infarcturam surgit:
hanc
si ita licet appellabimus podium suggestum ue: Media quæ
parietem
circumambit atque amplectitur: hanc procintum dicunt.
Suprema hoc est pars ea quæ ultimum parietis illaqueamentum
habeat
: hanc demum coronam nuncupant. Sunt et inter prima
rias
parietum partes uel in primis præcipue anguli et insertæ con
ceptæque
seu pilæ / seu columnæ / seu quiduis istiusmodi: quod qui
dem
substinendis trabeationibus arcubusque, tectorum illic colum
narum
sunt loco: quæ omnia appellatione ossinum ueniunt. Sunt
et
apertionum stantia hinc atque hinc labra: quæ angulorum colum
narumque
insimul naturam sapiunt. Præterea et apertionum tec
tum
hoc est superliminare / siue recto sit positum trabe: siue arcu
ducto
ipsa / inter ossa computabitur: Nam esse arcum quidem
non
aliud dicam / quam deflexam trabem: et trabem quid aliud quod in
transuersum
positam columnam: Quæ autem inter has primari
as
partes intercurrunt atque extenduntur / recte complementa nun
cupabuntur
. Vniuerso etiam in pariete aliquid esse quod ipsum
cunctis
/ quas hic recensuimus / partibus conueniat: hoc est media
muri
infarcinatio: et gemini hinc atque hinc seu coria nuncupes:
seu
cortices: quorum alter extrinsecos uentos solemque excipiat:
alter
intestinam areæ umbram foueat. Sed corticis infarcinamen
torunque inter se ratio pro structuræ uarietate uaria est. Structuræ
genera
sunt hæc: ordinarium: rheticulatum: incertum. Et hic illud
Varronis non nihil faciet ad rem: quod refert tusculanos quidem
septos ad uillas ducere structura ex lapide. In agro uero gallico
ex
coctilibus lateribus: In sabinis crudo: per hispanias terra ex
lapillis
composita ædificare. Sed de his postea. Ordinaria ea struc
tura
est in qua lapides quadrati / seu iusti / seu potius prægrandes
coaugumentantur: ita ut sint suis lineis ordine ad regulam libellam
et
perpendiculum positi: Qua structura nulla est firmior / nulla con
stantior
. Rheticulata ea est in qua lapides quadrati seu iusti seu
potius
minuti ponuntur non iacentes in latus / sed in angulum stantes