futuram in opus negant: Eam probant / quæ ignibus perpurata
candicans
et leuis et sonora sit: quæ ue cum aspergas multo crepi
tu
/ acrem uaporis uim in altum euomat. Superiori quod impotens
sit
/ harenæ minus deberi constat: At ualidiori huic plus. Cato sta
tuebat
in singulos pedes dari calcis modium unum: harenæ duos
Alii
aliter. Vitruuius quidem atque item Plinius / harenas iubent
admisceri
: ut sit ad fossiceas pars quarta: ad fluuiatiles atque mari
timas
tertia. Cæterum ubi pro lapidum natura et qualitate / uti
mox
referemus / materia futura erit / liquidior et mollior / in cer
niculis harena excipietur. Vbi uero spissior / tunc glarea angula
ris
et fractionum minutalia admiscebuntur una cum harena ex di
midia
. Tertiam si tunsæ testæ partem adieceris affirmant omnes
futuram
multo tenaciorem. Tu tamen uticumque miscucris / ite
rum
atque iterum subigas oportet: ad minutorum usque corpusculo
rum
commixtionem: Et sunt ea de re qui probe commiscendi gratia
mortariis
diutius uersant atque intundunt. Et de calce quoque hacte
nus
: Ni forte his quæ diximus / illud desit: calcem suis et præser
tim
eadem ex fodina / cognitis lapidibus / tenacius quam cum exter
nis
coherere.

Pedamentis extruendis: hoc est fundamentis ad aream usque com
plendis
/ quidnam moneant nihil inuenio apud ueteres / præter unum
illud
: ut lapidem / qui sub diuo / uti supra diximus / biennium ha
bitus
uitium fecerit / fundamentis coniicias. Nam ueluti in mi
litia
desides et imbelles / qui perferre solem et puluerem nequeant:
domum
ad suos non sine nota remittuntur: Sic et istic molles et
eneruatos lapides reiiciunt: ut pristino in ocio / assuetaque in um
bra
ignobiles conquiescant: Tam etsi apud historicos assueuisse
in
terra comperiam ueteres ponendis pedamentis / omni industria
et
diligentia eniti: ut esset illic structura / quoad eius fieri posset
omni
ex parte nihilominus quam in cætero muro solidissima. Nice
rini filius ægyptiorum rex Asithim / cuius id fuit institutum: ut
qui
ære alieno tenerentur / patris cadauer in pignus darent / lateri
tiam structurus pyramidem / fundamentis iaciundis præfixit in pa
lude trabes: hisque superduxit lateres. Memoriæ quoque proditum est