in materiam clauum infigere. si malleo utaris graui / non succedit:
si
pusillo et apto / penetrabit. Hæc de fossionibus hactenus: nisi
forte
illud addendum sit / quod interdum aut parsimoniæ gratia /
aut
uitandæ soli intermedii labilitatis causa iuuat non una et con
tinuata
fossa opus solidum perducere: sed interuallis intermissis:
quasi
pilas tantum aut columnas posituri fundamus: quo inde ab al
teris
ad alteras ductis arcubus / reliquus paries superextollatur.
In his eadem obseruanda sunt / quæ usque recensuimus. Sed quo plus
oneris
in hasce impositurus sis: eo latiores et obfirmiores subigas
fundationes
atque pedamenta oportet.

Hactenus de his: Reliquum est ut structuram aggrediamur. Sed
cum
tota fabri ars ordoque astruendi pendeat / partim ex lapidum na
tura
/ et forma / et habitudine: partim ex calcis fulturæque glutino
atque
illigamentis. De his igitur prius breuissime recensenda sunt
quæ
ad rem faciant. Lapidum alii rediuiui et fortes et succosi / qua
les
sunt / silex / marmora / et eiusmodi: quibus innatum est ut sint
graues
et sonori: Alii exhausti / leues / surdi: quales sunt tofinei et
sabulosi
. Item lapidum alii plauis superficiebus / rectis lineis / æqua
libus
angulis: quos quadratos nuncupant: Alii superficiebus / lineis /
angulis
multiplicibus et uariis: quos incertos appellabimus. Rur
sus
lapides alii prægrandes: hoc est quos singulos nudæ hominum
manus
absque traha / uecte / rutulo et gerulis et istiusmodi agere ad
arbitrium
nequeant: Alii minuti: quos uel una manu tollere collo
careque
possis ex sententia. Tertii lapides inter istos qui pondere
et
magnitudine medii sint / iustos appellamus. Omnem lapidem
et
integrum et minime lutosum et bene madentem esse oportet:
Integer
an quassatus sit / indicabit sonus quem sub ictu refert. Ab
luetur
nullibi purius quam torrente. Non penitus madidum reddi aquis
ante
diem nonum satis constat / qui iustus sit lapis: qui autem præ
grandis
/ tardius: Nuper exemptus ex fodina / longe ueterano com
modior
: Qui semel calcem expertus sit lapis / secunda non amat
coniugia
. Hæc de ipso lapide.

Calcem quidem / quæ ex fornace apportata glebis fuerit non integris
sed
resolutis atque admodum puluerulosis / reprobant: et ualidam