die brumali pulegium aridum florescere / inflatas uesicas disrumpi
salictorum folia: Malorum grana uerti ac circumagi / murumque iocuscu
lis fibras numero in dies ad lunæ numerum congruere atque æquari.
Ego uero etsi istius disciplinæ professoribus et temporum obseruato
ribus non tantum tribuam / ut eos existimem suis posse artibus certam
præstare
fortunam rebus / non tamen est ut aspernandos ducam siquando
disputent præscripta istiusmodi tempora monente coelo utramque in par
tem
posse quam plurimum. Sed uti ea sese habeat res / seruasse quæ admo
nent
: aut plurimum proderunt si uera sunt: aut minimum nocebunt si
erunt falsa. Adderem hic aliqua ridenda / quæ ueteres probauere in
choandis
rebus: sed nolim interpretentur secus atque res ferat: Et pro
fecto
ridiculi: qui bono item omine cum cæteras res: tum et imprimis
areæ præscriptionem inire iusserint. Veteres his superstitionibus adeo
uacabant: ut esse primum militem in delectu conscribendo curarent: ne
ei
esset nomen ulla ex parte infaustum: tum et lustranda colonia atque
exercitu
bonis nominibus eligebant / qui hostias ducerent: et locan
dis
uectigalibus censores Lucrinum lacum ob nominis felicitatem
esse
omnium primum instituere: Tum et malo nominis nomine permoti quæ
prius
epidannum uocabatur: ne indannum eo nauigantes ire dicerentur:
Dyrrachium appellari uoluere. Eadem ronne et Beneuentum / quod
prius
Maloeton diceretur nuncupauere. Rideo hic: nam bona etiam
uerba
et precantia adiungi placet. Et sunt qui affirment hominum
uerba
tanti causae / ut uel a feris mutisque rebus audiantur. Sino illud Ca
tonis uerbis lassatas boues instaurari. Solere quidem homines aiunt
impetrare a solo patrio uerbis et precibus / ut insuetas et alienas alat
arbores
: ipsasque arbores exorari posse ut transmigrent / et in alieno
accrescant
. Iam mihi postea quam inepti causae coepimus / aliorum ineptias
recensendo illud ridiculi gratia non omittam / quod aiunt adeo au
diri
hominum genus / ut rapam affirment ampliorem crescere: si dum
seratur
obsecretur / ut sibi et familiæ et uicinis benigne conferat.
Quæ quidem res si ita sunt: non intelligo cur ocimum herbam pu
tent
/ quo magis cum maledictis et probris satum sit / eo fructus
lætiores
afferre. Sed missa hæc faciamus. Cæterum præstare qui
dem
arbitror / si omni opinionum incerta superstitione despecta / rem