Nam ferrum quidem æs atque plumbum et uitrum er reliqua istius
modi ut pares nihilo plus opus est industria, quam ut coemis atque in
unum
cogas / quoad in opere perficiundo non desint: tam etsi de his
seligendis et distribuendis dicemus suo loco / quæ ad operis ornamen
torumque
rationem absoluendam conueniant: Atque nos quasi opus fac
turi
simus et manu ædificaturi ab ipsis fundamentis rem ordiri ag
grediemur
: Sed hic prius est ut iterum admoneam / pensanda esse
tempora
cum publica / tum et priuata nostra nostrorumque eiusmodi
sint: ne quid aggrediamur: in quo perturbatis rebus aut inuidiam
captes
si perseueres ædificando: aut dispendium si deseras. Adde quod
et
naturæ tempora inprimis erunt obseruanda: Nam uidere quidem
licet
/ uti ea quæ per hyemem ædificantur / locis præsertim frigidis
gelent
: Ea uero quæ per æstatem / locis præsertim æstuosis arescant /
prius
quam cohereant. Hinc igitur admonebat Frontinus architectus
esse
ad opus exequendum apta accommodataque tempora: quæ sunt
a
chalendis aprilis / ad chalendas usque nouembris / intermisso æstatis
feruore
. Sed pro locorum uarietate et coelo opus maturandum aut
producendum statuo. Itaque si cum his cumque cæteris rebus quæ supra
recensuimus
/ bene tibi conueniet: erit demum area futuri operis
describenda / signatis in solo spaciis sua et linearum et angulorum
dimensione
.

At sunt qui admonent bonis initiis inchoandam esse ædificationem:
permaximi quidem interesse quo quidque temporis momento in rerum
præsentium
numero causae occeperit. Lucius Tarutius urbis Romæ
natalem diem adinuenisse fortunæ successibus annotatis prædicatur:
Tantanque habere uim ad res futuras ipsum hoc initii momentum pu
tarunt
sapientissimi ueteres: ut fuisse Iulius firmicus maternus re
ferat
/ qui mundi genituram ex rerum euentibus compertam fecerint:
ac
de ea re accuratissime scripserint. Namque Esculapius Annubius
que
: et istos secuti Petosiris et Necepso sic fuisse hanc affirmant:
surgente
ab orizonte Cancro et luna ex dimidio / sole in leone / sa
turno in capricorno / ioue in sagittario / marte in scorpione / uenere
in
libra / mercurio in uirgine. Et profecto tempora si recta interpre
tamur
plurimum plerisque in rebus possunt. Nam et quod illud quod aiunt