rubra et carbunculus et glareosa. Siquis me roget quidnam esse
harenam
statuam: fortassis dixero eam esse / qua maioribus confra
ctis
lapidibus minutulis constet lapillisculis: Tametsi Vitruuio
placuit
harenam / et præsertim in ætruria / quam carbunculum di
cunt
/ genus esse quoddam terræ ignibus a rerum natura intra mon
tes
inclusis perustæ et redditæ / ut sit iam terra non cocta solidior
et
tofo ipso mollior. Verum inter hasce omnes harenas praeferunt
carbunculum
. Aduerti romæ publicis ædificiis usos no in postre
mis
rubra: Caua intra fossiceas ultima est: Glareosa fundamentis
farciundis commoda est: Sed inter primarias proximo loco annume
rant
glaream tenuiorem præsertim quæ angularis et ab omni terræ
immixtione immunis sit: uti est quæ apud uilumbros abunde suppe
ditat
: Subinde harenam probant / quæ ex fluento post primam su
premam
cutem abrepta eximatur: Et inter fluuiatiles torrentium /
et
inter hasce utilior quæ intra montes pronioribus profluuiis sub
stitit
. Extremo uenit loco harena quæ ex mari excepta sit: et inter
maritimas
nigrantem ac uitrosam non omnino uituperant. Apud
Picentes agro salernitano harenam ex mari sumptam fossiceæ non
postponunt: Sed eius regionis non omni ex littore desumptam pro
bant
: Nam compertum quidem habent littoribus / quæ ad haustros
excipiendos pateant / harenam esse omnium deterrimam: Quæ uero
ad
lybicum spectent littora / ea quidem harenam ferre minime pos
simam. At inter maritimas harenas esse commodiorem constat / quæ
ad
rupes subsideat: granoue crassiore sit. Atqui habent harene qui
dem
cur etiam differant inter se: Namque marina inharescit difficile et
salsugine
dissolubilis madescit continuo atque subfluit: Inde igitur
onera
ægre et numquam fidissime sustinet. Fluuiatilis quoque humecti
or
est quam fossicea: eaque de re ductibilior et tectoriis habilior. Fossi
cea propter pinguedinem tenacior: sed facit rimas: ea de re (cum)
rationibus
adigunt / non ad tectoria. Sed erit harena optima suo in
genere
quæque fricata et perstricta manibus stridorem faciat: et quæ
in
candidam uestem excepta non coinquinabit: neque terram subsi
dentem relinquet. Contra erit harena non bona: quæ per se lenis et ne
quicquam aspera: et colore odoreque luteam terram imitetur: quæue intra