Non enim hæc scribimus solum fabris / uerum et studiosis etiam
rerum
dignarum: Qua de re iuuat intermiscere interdum quæ dele
ctent
: et ab re tamen atque instituto aliena non sint. Martino quinto
pontifice maximo / allatus extitit anguis reptus latio a fabris apud
fodinas
uitam ducens in uasto quodam lapide / circum omnibus aspi
ramentis obstrusis: Repertæ et aliquot ranæ / et item cancri / sed hi
quidem mortui. Tum et candidissimo marmore in medio per hæc
tempora
frondes arborum repertas testor. Vellinus mons / qui Bru
tios a marsis diuidit / omnium præcelsus toto uertice caluescit lapi
de
albo / et rediuiuo illic qua parte in brutios spectat / passim uide
bis
disfractos lapides refertos sigillis conchiliorum maritimorum:
non
amplioribus quam ut ea sub uola manus capias. Quid illud ? Ex
agro
Veronensi in dies colliguntur saxa cælo strata signo quinque
folio
certis et comparibus lineis aptissime perscripta atque bellissime
imbricata
naturæ arte admirabili et perfinita / ut imitari subtilita
tem
operis possit prorsus mortalium nemo: Et quod magis mirere
nullum
huiusmodi inuenies lapidem nisi inuersum / impressumque
signi
formam obtegentem: quo facile putes naturam non admira
tioni
hominum / sed sibi effinxisse tantas delitias artificii sui.

Ad rem redeo. Non hic insistam referens quo pacto foci uestibulum
præfurniumque testudinare / et interiorem ignium sedem coaptare opor
teat
/ ut extuans flamma respiret / ut suis quasi limitibus coherce
atur / ut in unum ad opus coquendi confluat tota ignium uis atque
conspiret
. Neque prosequar quo pacto sensim succendere et ignem
non
intermittere usque dum flamma ad supremum usque nequicquam fumo
sa
exeat: et summi intra fornacem lapides candescant / et coctum la
pidem
non esse nisi cum flammis turgefacta quæ circunhiaret fornax
sese
receperit atque perstrinxerit. Mirum in quo naturam spectes
elementi
. Nam si calce cocta ignem subdemeris / fiet calcaria sen
sim
minus in imo calens / in summo uero magis multo reddetur
ignita
. Nunc quoniam his operibus perficiendis non calce tantun /
uerum et harena opus est: de harena ipsa nobis dicendum est.

Harenarum tria sunt genera / Fossicea / Fluuiatilis / Marina. Om
nium
optima fossicea. Atque ea quidem multiplex est / Nigra / Cana /