latentes suberudi aliqui calculi / euenit ut hi quidem in dies putre
scant: et subinde emittant pustulas / quibus omnis expolitio uitietur.
Adde quod calce non uno simul ut ita loquar proluuio infundere
sed
sensim oportet madefacere alteris atque alteris / atque item alteris
aspersionibus / quoad plane sit ebria reddita. De hinc loco humecto
et
sub umbra pura sine ulla rerum aliarum mixtura / et nihil plus quam
summotenus leui operta harena asseruanda est / quoad temporis mo
ra
liquidius fermentetur. Et compertum quidem habent calcem
diuturna
huiusmodi fermentatione multum ad uirtutem augere.
Nos quidem ueteribus ac destitutissimis in scriptis relictam / post
annos
uti ex multis coniecturis perspicue patebat / quingentos nuper
inuentam
uidimus madidam et liquentem / et ut ita loquar matu
ram
adeo ut mollitie mella ossiumque medullas longe superaret:
Atque
ea quidem ad quemuis usum non est ut putes commodius posse
quippiam
inueniri. Duplum refert sic habita harenarum quam quæ
recenter
extincta misceatur. In his igitur calx atque gipsum no con
ueniunt
/ in cæteris conueniunt. Illico enim eximas ex fornace: ac
sub
umbra et sicco in loco habeas / mox infundas oportet: Nam siue
fornace ipsa / siue alibi ad auram ad lunam / ad solem adseruetur:
præsertim
æstate ocissime resoluetur in cinerem / et fiet inutilis.
Hactenus de his. Fornacibus lapidem ne imponas monent ni con
fregeris
/ ita ut sint frusta glebis non minora / sino illud quod fa
cilius
coquantur. Compertum quidem est mediis in lapidibus præ
sertim
globosis interdum adesse uacuas aliquas concauitates: qui
bus
aer inclusus plurimum afferat detrimenti: Nam succenso forna
cibus igne fit ut istic seu frigore introrsus abscedente aer perstrin
gatur
/ seu in calescente demum lapide idem ipsus aer in uaporem
exaugeatur
/ fit inquisitus ut contumescat et quaque uersus perfracto carcere
quo
cohercebatur immani sonitu acrique impetu erumpat / totamque for
nacis congeriem disturbet atque peruertat. Et sunt qui lapidibus
istiusmodi uiderunt media intus uigere animantia cum alia et di
uersa
/ tum uermes piloso dorso et multi pedes / qui quidem forna
cibus soleant dispendium afferre. Neque hic non subiungam digna
quædam memoratu d rebus istiusmodi / quæ nostra ætate uisa sunt: