ac perinde aridior sit non succedere Eum uero alterum salibus non
mixtum
/ qui spissior et limacum frangatur tenuiore est puluere /
succedere
: Sed lapis uticunque sit / ad calcem effossus utilior erit quam
collectitius
: et ex umbrosa humentique fodina exemptus quam ex aren
ti
: et ex albo ductibilior quam ex fusco. In Galliis apud marittimas
eduorum regiones calcem lapidis inopia exostricis conchiliisque ef
ficiunt
: Est et calcis genus gipsum: fit enim et ipsum lapide excoc
to: tam & si Cypro et Thebis fodi gipsum referunt summa tellu
re
solibus concrematum. Sed gipseus omnis lapis a calcis lapidi
bus
differt / quod tenerrimus sit / friabilis / præter unum / qui in sy
ria foditur: Nam prædurus quidem est. Differunt etiam quod gip
seus lapis horis non plus uiginti. Qui uero lapis ad calcem est /
horis
non minus sexaginta coquitur. Gipsi quatuor aduerti esse
per
Italiam species: harum dua tralucidæ / duæ non tralucidæ.
Tralucidarum
una glebis aluminis / seu potius alabastro est simi
lis
: hanc squameolam nuncupant / quod tenuissimis quasi squamis
coherentibus et paginatim compressis constet: Altera squameosa
quoque
est: sed magis sali similis fusco quam alumini. Non tralucida
rum
autem spes ambæ cretam dens obdensatam imitantur
Sed
est altera albicans et suppallens: altera pallori suffusum colo
rem
habet ruffum. Postremæ prioribus densiores inter postremas
subruffa tenacior. Inter priores quæ purior / ea candidiora & splen
didiora
inde albariis operibus sigilla et coronas præstat. Apud
Ariminum gipsum inuenies solidum / ut dicas esse id marmor:
aut
alabastrum: ex eo iussi tabulas serra dentata serrari ad opus
crustationum commodissimas. Omne gipsum ne quid prætermit
tam
/ malleis ligneis affligi et conteri / usque infarinam reddatur: loco siccis
simo
accumulatum seruari / statim produci / aqua celerrime infun
di
confestim ad opus adigi oportet: Calx contra: non enim tun
sam
uerum ex gleba infundi: et multo quidem ante commacera
ri
oportet aqua exhuberante prius quam in opus præsertim tectorum
immisceas
quo siqua fortassis gleba parum fuerit ignibus excoc
ta maceratione diutina soluatur atque liquescat. Nam cum recens
et
non penitus proluta et commacerata summitur / quod in ea sit