madent antequam siccescant. Nam semel madida atque rursus exsicca
ta
durescit testa adeo ut ferri aciem delimet atque consumat. Sed
nos
commodius proxime ductam & adhuc urentem radimus. At
qui
laterum tria apud ueteres fuerunt genera: Vnum longum sex
qui
pede latum pedem: Alterum palmos quinque quoque uersus: ter
tium
palmos non plus quatuor. Videmus in ædificiis testas præ
sertim
ad arcus et nexuras pedes quasque uersus latas binos. His
non
æquæ usos ueteres publicis atque priuatis operibus recitant: sed
maioribus
publica / minoribus priuata struxisse ædificia. De his
quoque
annotaui cum alibi in ueterum monumentis: tum uia appia
alia
atque alia extare maiorum & minorum laterum genera: quibus
uarie
uterentur: ut non modo quicquid ad utilitatem / uerum etiam
quicquid
ad gratiam aptum et condecens uenerit in mentem: id
sedulo
uoluisse perficere arbitror: Vt cætera omittam lateres ui
di
longos digitos non plus sex / crassos unum / latos tris: Sed his
potissimum
pauimenta spicatim insternebant. Præcæteris mihi
probantur
trianguli / quos faciebant hunc in modum: Laterem e
nim
quaque uersus pedali amplitudinem ducebant crassum digitum
et
semis hunc dum uirebat duabus lineis diametralibus ab angulo
ad
oppositum angulum signabant linea profunda / quæ usque dimi
diam
lateris crassitudinem scinderet. Hinc igitur quatuor habe
bantur
trianguli æquales: Lateres has præstabant commoditates:
Nam
minus capiebant cretæ / coaptabantur in fornace / eximeban
tur
/ deferebantur in opus habilius: puta qui una manu quatuor ha
berentur
: Hos faber leui ictu inter abstruendum alterum ab alte
ro
diuidebat: Hisque per frontes parietum ordines inducebat late
re
pedali extrinsecus ut pateret: Angulo uero introrsus obiecto /
Ex
quo impensa quidem minor / opus gratius / structura firmior
reddebatur
: Nam cum toto pariete nulli non integri adesse late
res
apparerent: tum anguli densatim infarturis parietum illigati
opus
firmissimum reddebant. Ductos lateres ne illico in fornacem
imponas
iubent / ni persicci sint: et non ante biennium siccos red
di
: & in umbra commodius siccari quam in sole asserunt: Sed de his
quoque
hactenus / ni forte addas / quod annotauere terram ad huius