spatioque lapidescere arbitrentur. In agro florentino ætrurie apud
Clatim amnem fundus est in quo alternis septeniis prædura quibus
abunde
conspersus sit / saxa in glebas redeunt. Apud cisicenos &
item
circa Cassandream uerti glebosam terram in saxa refert Pli
nius. In puteolano puluis suppeditat qui aqua maris durescit et fit
lapis
. Toto etiam littore ab oropo usque Aulidem quicquid mari
abluatur
lapidem fieri & concretum reddi referunt. In Arabia eti
am
glebas ait Diodorus effossa terra suaue olentes: quæ quidem
ueluti
metalla fuse igni in lapidem uertantur: Addit et hosce de
mum
lapides eiusmodi esse / ut cum in eos guttæ aquæ pluuiæ ce
ciderint
/ iuncturis colliquescentibus toto fiant in muro lapis uni
tus. Sarcophagum quoque lapidem apud Troadem asiæ defodi fe
runt
/ qui fixili uena coniungatur: In hunc lapidem defunctorum
commissa
corpora ante diem quadragesimum tota præter dentes
assummi asserunt: et quod magis mireris / uestem calciamentaque
et
eiusmodi una cum corporibus illata uerti in lapidem prædicant
Contrarius
huic est comites lapis / quo Darium condidisse referunt
Is
enim corpora præseruat integerrima. Sed de his hactenus.

Atqui constant quidem lapidis loco ueteres perlubenter usos lateri
bus
: credo equidem inopia rerum et necessitate ductos homines
primum
usurpasse / ut lateritia ponerent ædificia: quod posteaquam a
nimaduersum est quam id structuræ genus opera facile / ad usum com
modum
/ ad gratiam aptum / ad perennitatem firmum constansque
existeret
: prosecuti sunt cum cætera tum et regias ædes struere la
teritias. Demum posteaquam seu casu / seu industria percepere quid i
gnis
ad firmandos densandosque lateres ualeret / testaceo passim o
pere
omnia attollere perseuerarunt: Et quantum ex uetustissimis struc
turis
annotaui: hoc profecto ausim dicere / nihil ad omnis quos ue
lis
ædificationum usus inueniri commodius latere non crudo / ue
rum
cocto: ubi coquendi & ducendi ratio diligens adhibeatur.
Sed de lateritii operis laude alias. Ad rem fit quod aiunt lateri du
cendo
terram probari eam / quæ sit albicans et cretosa: Item proba
ri
quoque rubicosam et eam quæ masculus dicitur sabulo. Harenosam
uero
et penitus sabulosam uitandam et in primis calculosam omnino