aspernabitur / ignobilis quisque lapis quo fistulosior eo durior: Et
qui
aqua aspersus summotenus tardius arescet / is erit crudior: Et
grauis
quisque lapis solidior & expobilior leui: et leuis quisque fria
bilior
graui: et resonans dum ferias lapis densior est surdo: et qui
duriter perfricatus olebit sulphur / acrior est quam qui nihil referat o
lidi
: et quo denique ad scalprum contumacior / eo contra lacessen
tes
tempestates rigidior et constantior. Ad fauces fodinæ qui tem
pestatibus
perstructus glebis se se grandioribus asseruarit / hunc
firmiorem
ducunt. Omnis item lapis ferme cum defoditur mol
lior
est quam cum sub diuo est habitus: et humore aspersus: atque infu
sus
lapis tractabilior ferro est / quam cum exaruerit: Et suo quisque lapis
quo
humectiore fodinæ loco exemptus sit / eo cum aruerit erit den
sior
: et haustro flante credunt dolabiriores esse quam flante borea: et
borea
urgente facilius findi quam haustro. Verum lapides ipsi qua
les
futuri per ætatem sint / siquid libeat ocius periculum facere / in
ditia patebunt hinc. Nam qui aqua commadefactus per plurimum
ponderi
adiecerit / erit is quidem humido dissolubilis. Qui uero
igne
et flammis pertactus fracescet: sub sole æstuque non perdurabit:
Neque
hic prætermittenda censeo digna memoratu quædam: quæ
de
non nullis lapidibus ueteres meminere. Nam erit quidem non
ab
re intellexisse quantum habeant in se et uarietatis et admirati
onis
/ quo quæque aptis usibus decentius accomodentur. Circa uol
sinensem et in stratonensi agro esse lapidem prædicant omnibus
ædificiorum
usibus accommodatissimum: cui neque ignis: neque ul
la
tempestatum uis noceat: Eundemque esse contra tempestatem pe
nitus
æternum atque incorruptibilem: et simulacrorum lineamenta
qui
diutissime asseruet. Cum ex incendiis urbem restitueret Nero
scribit
tacitus saxo gabino et albano usum pro trabibus / quod is la
pis
ignibus imperuius sit: Apud Liguriam et apud Venetias / in
umbria piceno apudque Belgas suppeditat albus lapis: quem serra
re
dentata serra et dolare possis perfacile: Et ni alioquin natura es
set
inualidus et imbecillis / omnium egressus foret in operibus:
Sed
pruina et gelu et asperugine rumpitur: et contra auras maris
minime
est robustus. Habet histria lapidem marmori non dissi